Post Ptolemaeum Soter regnavit in Aegypto Philadelphus. Hic studiosus, et librorum cupidus Demetrium Bibliothecae suae praefecit. Cumque quaesisset ab eo de numero librorum viginti millia adesse respondit, sed paulo post tempore, usque ad quinquaginta millia posse pervenire dixit. Et nuntiatum sibi dixit apud Judaeos esse legem ore ipsius Dei editam, et digito ipsius scriptam pro qua summo opere laborandum esse dicebat, ut in Graecum conversa eloquium in archivis regalibus haberetur. Haec enim erat lex Dei, quem philosophi Zena dicunt, id est viventem. Zeni enim vivere, vel vitam sonat, quem vulgus appellat Jovem. Et ad ostendendam legis ejus sanctitatem, addidit quod non nisi a Dei viventis cultoribus transferri potuisset. Nam et Theopompus cum historiis, quas scribebat, eam voluisset interserere, versus est in amentiam per dies triginta. Theotecus quoque pro causa eadem factus est caecus, et poenitentes sanati sunt. Et suggessit regi ut scriberet pontifici Judaeorum, ut Judeos Hebraeae et Graecae linguae peritos ad ipsum dirigeret, cum lege Dei, qui ad eam transferendam sufficerent. Quod ut impetraret, munera cum epistolis mittenda censuit. Aderat ibi Aristaeus, qui longo tempore Judaeorum calamitati compatiens, opportunitate liberandi eos inventa, ait: Quomodo quod postulas obtinebis, tot Judaeis in regno tuo servientibus. Solve itaque eos, et nihil gratius erit pontifici Judaeorum. Nec ob hoc quod dico, me Judaeorum affinem aestimes, sed quia scio tua interesse, si factorem omnium Deum honoraveris. Et liberavit rex de Judaeis centum et viginti millia, dans dominis eorum pro capite centum et viginti drachmas argenti. Cumque dixisset rex, hoc magnum esse, dixerunt: Magnum quidem est, sed non regi munifico. Tunc scripsit rex Eleazaro in hunc modum: Gentem tuam, quae secus nos erat, libertate donavi, arbitrans hoc Deo esse jucundum, quorum quosdam militiae assignavi, alios quorum fidem approbaveram constitui in palatio. Leges vero vestras in nostra bibliotheca reponere decrevi. Bene ergo facies mittendo nobis viros seniores, qui valeant interpretationem earum caute nobis relinquere. Transmisi modo argenti centum talenta pro immolationibus faciendis, et separavi quinquaginta talenta auri ad crateres et libatoria facienda, et gemmas sine numero ad artificum optionem. Tu manda nobis quae ex his volueris fieri, quod gratius amplectemur. Tunc mittens ad eum Eleazarus quod postulabat, rescripsit ita: Ad interpretandam legem, quam postulas, misi viros seniores de unaquaque tribu sex legem ferentes. Tuae autem pietatis erit, vel justitiae, ad nos eam caute remittere. Hi sunt septuaginta interpretes, qui licet septuaginta duo fuerint, more sacrae Scripturae septuaginta dicuntur, quae modicum numerum, si super aliquam summam superexcrescit, saepe subticet. Qui cum venissent ad regem, benigne ab eo collecti sunt, non tamen ad regem intromissi, usque in diem quintum. Imminebat enim ea die solemnitas triumphalis, pro triumpho scilicet quodam, quem majores sui eadem die habuerant. Ea igitur die suscepit eos, quos, coram universitate principum, decreverat honorare, post susceptionem vero duodecim diebus fuerunt cum rege, et sciscitatus est ab eis quae in corde suo disposuerat, et praecipue de duobus, de cognitione Dei et gubernatione regni. Cumque instruxissent eum de regni administratione, plenius disputaverunt de uno Deo colendo, et quod nulla creatura Deus esset. Inde est quod ubicunque occurrit eis de trinitate, vel sub silentio transierunt, vel in aenigmate transtulerunt ne tres deos colendos, tradidisse viderentur. Similiter, et de incarnatione Verbi facientes, ut in Isaia. Qui cum dixisset puerum nobis nasciturum, et addidisset sex ejus nomina, quorum unum est Deus, pro illis sex nominibus transtulerunt, magni consilii angelus, ne viderentur tradidisse hominem deificatum. Tunc ostenderunt regni rotulum, quem attulerant. Nec sufficiebat admirari rex chartarum tenuitatem et compaginationem, quae oculis deprehendi non posset, quanquam litterae aureae in candore chartarum adeo legibiles apparerent. Introducti autem sunt in domum regis secus mare secretam, quae erat ad negotiorum deliberationem, et datae sunt eis cellae singulae, et quidquid visum est eis opportunum et commodum ad interpretandum; diluculo egrediebantur ad optandum regi bona, et polichronitudinem. Tunc lavabant se ad mare, secundum purificationem Judaeorum, postea interpretabantur, usque ad horam nonam. Inde transibant ad cibum, et requiem, et consummaverunt opus septuaginta duobus diebus. Unde quibusdam visum est quod non transtulerunt tunc nisi Pentateuchum. Postea vero, vel postquam redirent, vel post, aliqui ex eis ad regem redeuntes, transtulerunt psalmos et prophetas. Verumtamen si miraculose factum est, ut dicit Augustinus, quod una et eadem sine dissonantia inventa sit editio uniuscujusque eorum, minus miraculose fieri potuit, ut in tot diebus interpretati sint legem, psalmos et prophetas. Hieronymus tamen videtur velle quod interpretationes sex dierum, in Sabbato conferebant ex omnibus conflantes unam. Nec mirandum esse hoc asserit, cum Esdras legem, quam per Spiritum reparaverat, postea cum veteri Scriptura, quae apud Samaritanos erat, correxit. Opere completo, convocavit Demetrius, qui super libros magister erat, omnes Judaeos qui erant in Alexandria et de provincia peritiores. Et lecta est coram omnibus translatio eorum, et approbata, postea delata est ad regem, et coram eo replicata. Cumque peterent interpretes a rege dari auctoritatem, ut immobilis perseveraret, haec se facturum laudavit, si demum ita caute corrigerent eam, ut quod semel judicatum foret, non cogerentur irritare. Et remisit eos muneribus honoratos. Eleazaro quoque summo sacerdoti transmisit munera. In templum vero misit praeter vasa mensam auream gemmis impreciabilibus insignitam, cujus crassitudo, cum esset dimidii cubiti, tamen materiam superabat opus.